monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > 32 > sectio 5 > sectio 171 > sectio 28 > sectio 16 > 33 > sectio 111 > 75 > 36 > sectio 14 > cpl894.209 > 5 > 9 > sectio 136 > sectio 26 > sectio 18 > Proverbia, 10 > 7 > CAPUT XXV. > 7 > 1 > 3a > sectio 59 > sectio 6 > sectio 113 > bnf7296.6 > 45
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 44. <<<     >>> 46.

45.

1 Qui stat, videat ne cadat (I Cor. X, 12).
2 Qui stat, obtrectare nescit; otiosorum etenim fabulae sunt, quibus obtrectatio seritur, malignitas proditur.
3 Unde ait Propheta: Odio habui congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo (Psal. XXV, 5).
4 Et in trigesimo sexto psalmo, quem praeceptis refersit moralibus, in principio statim posuit: Noli malignari inter malignantes, neque aemulatus fueris facientes iniquitatem (Psal. XXXVI, 1).
5 Malignitas plus nocet quam malitia; quia malignitas nec puram simplicitatem habet, nec apertam malitiam: sed absconditam malevolentiam.
6 Difficilius autem caventur occulta, quam quae sunt cognita.
7 Unde et Salvator noster a spiritibus malignis cavendum admonet, quod nos blandarum specie voluptatum capiant, caeterarumque rerum simulatione; cum ad ambitionem, honorem, avaritiam, divitias, ad superbiam potentiae lenocinia praetendunt.